Latin
LEO episcopus (I) clero, honoratis et plebi consistenti Constantinopoli
Leo the Great, Epistolae 3-21
Unproofread scanNot analysed yet
CAp. III. —Dicant(e)hic adversarii veritatis quando omnipotens Pater vel secundum quam naturam Filium suum super universa provexerit, vel cui substantiae cuncta subjecerit. Deitas enim Verbi par in omnibus et consubstantialis est Patri,etsempiterne atque intemporaliter una eademque potentia estgenitori8 etgeniti. Creator quippe omnium naturarum, quoniam per ipsum omnia facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I,3), (f) superior est omnibus qum creavit, aec umquam Creatori suo non fuerunt subjecta que condidit: cui proprium et sempiternum eat, nec aliunde quam de Patre, nec aliud esse quam Pater est. Huic si addita est potestas, si illustrata dignitas, si exaltata sublimitas, minor erat provehente qui crevit,nec habebat divitias ejus nature cujus indiguit largitate. Sed talia sentientem in societatem suam Arius rapit, cujus perversitati multum hec sufFragatur impietas, negans Verbo Dei humanam inessa naturam, ut dum humilitatem in Dei majestate fastidit, aut (g) falsam in Christo asserat imaginem corporis, aut omnes actiones ejus passionesque corporeas, Deitatis potius fuisse dicat quam carnis. Quodlibet autem defendere audeat, prorsus insanum est:quia nec pietas fidei, nec ratio recipit sacramenti, ut aut aliquid pas. . sit Deitas, aut in ullo mentita sit veritas. Impassibilis igitur Dei Filius, (h) cui cum Patre et cum Spiritu sancto in una incommutabilis Trinitatisessenti. ,hoc quod est esse perpetuum est: in ea pIenitudine temporis, quae sempiterno consilio fuerat praestituta, et prophetica dictorum atque gestorum significatione promissa, factus filius hominis non suae conversione substantiae,se nostrae assumptione naturae, venit quærere et salvare quod perierat (Luc. xix, 10). Venit autem non locali accessu, nee motione corporea,tamquam præsens futurus unde abfuisset, aut illinc recessurus unde venisset; sed venit per hoe quod erat visibile et commune cernentibus declarandus, humanam scilicet carnem atque animam in visceribus Virginis matris accipiens, ut manens in forma Dei, (i) formam servi sibimet et similitudinem carnis peccati uniret, per quam non minueret divina humanis, sed augeret humana divinis.