Latin
LEO episcopus (I) clero, honoratis et plebi consistenti Constantinopoli
Leo the Great, Epistolae 4-13
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. IV. -Talis enim erat omnium a primis ducta genitoribus causa mortalium, ut originali peccato transeunteperposteros,nullus poenam damnationis evaderet, nisi Verbum caro Geret, et habitaret in nobis (Joan. i, 14), in ea scilicet natura quae nostri et sanguinis esset et generis. Propter quod dicit Apostolus: Sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius justitiam in omnes homines ad justificationem (j) vitæ. Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius hominis obedientiam justi constituentur multi (Rom. v, 18, i9). Et iterum: Quia enim per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Et sicut in Adam omnes moriuntur,ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. xv, 24,22). Hi utique omnes, qui licet in Adam sint nati,in Christo tamen(k)inveniuntur renati,habentes fidei testimonium, et de justificatione gratiae, et de communione naturae: quam qui susceptam ab unigenito Dei Filio in utero Davidicae virginis diffitetur, ab omni sacramento Christianae religionis alienus est; et nec sponsum agnoscens,nec sponsam intelligens, nuptiali non potest interesse convivio. Caro enim Christi velamen est Verbi, quo omnis(l) qui ipsum integre confitetur induitur. Erubescens autem illud, et quasi indignum refutans, nullum ex eo habebit ornatum: ac licet se regio (m) inserat festo, sacrisque se epulis importunus immisceat, discretionem tamen regis fallere improbus conviva non poterit; sed, sicut ipse Dominus protestatus est,tolleLur, et ligatis manibus et pedibus mittetur in tenebras exteriores,(n) ubi erit fletus et stridor dentium (Matth. XXII, 13). Unde quicumque in Christo non confitetur corpus humanum, noverit se mysterio incarnationis indignum, nec ejus sacramenti habere consortium, quod Apostolus praedicat, dicens: Quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhxrebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. Et exponens quid per hoc (a) significarctur,adjecit: Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. v, 30-3. 2). Ab ipso ergo principio generis humani (b) omnibus hominibus Christus est dcnuntiatus in carne venturus. (c) In qua, sicut dictum est, Et erunt duo in carne una (Gen. n, 24), utique duo sunt, Deus et homo, Christus et Ecclesia,quae de sponsi carne prodiit, quando ex latere Crucifixi manante sanguine et aqua, sacramentum redemptionis et regenerationis accepit. Ipsa est enim (d) novae conditio naturae,quae in baptismate non indumento verae carnis"sed contagio damnatae vetustatis exuitur, ut efficiatur homo corpus Christi, quia et (e) Christus corpus est hominis.