Latin
mant, ac praesertim ex S. Trophimi in Gallias adventu. — III. Civilia Arelatens…
Leo the Great, Epistolae 3-22
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. III. —Cæterum multa Bunt quibus secundum instituta principum cunctis intra regiones nostrae civitatibus præferatur. Hæc in tantum a gloriosissimæ memoriae Constantino peculiariter honorata est, ut ab ejusvocabulopraeterproprium nomen,quo Arelas vocitatur, Constantina nomen acceperit. Hanc clementissimae recordationis Valentinianus et Honorius fidelissimi principes specialibus privilegiis, et, ut verboipsorum utamur. (e)Matrem omnium Galliarum appellando decorarunt. In hac urbe quicumque intra Gallias ex tempore praedictorum ostentare voluit insignia dignitatis, (f) consulatum suscepit et dedit. Hanc sublimissima praefectura, hac relique potestates,velut communem omnibus patriam, semper inhabitant. Ad hanc ex omnibus oivitatibus multarum utilitatum causa concurritur; et plane ita sibi erga privilegia memoratæ vel Ecclesie vel eivitatis, divina,ut credimus, dispensatione, omnia consenscrunt,ut semper sicut Ecclesia Arelatensis intra Gallias primalum in sacerdotio antiquitatia merito, ita etiam civitas ipsa principatum in saeculo opporlunitatis gratia possederit. Unde factum est ut noa solum provinciae Viennensis ordinationem,8edetiam (g)trium provinciarum, contemplatione sancti Trophimi, sicut et sanctorum prædecessorum veotrorum(h)patefacta sibi testatur auctoritas, Arelatensis Ecclesiae sacerdos ad sollicitudinem semper suam curamque revocarit. Cui id etiam honoris dignitatis que collatum est,ut non tantum has provincias potestate propria gubernaret, verum etiam omnes Gallias 8ibi(a) apostolicae sedis vice mandata,sub omni ecclesiastica regula contineret.