Latin
LEO episcopus ANATOLIO episcopo
Leo the Great, Epistolae 3-27
Unproofread scanNot analysed yet
CAp. III. De commonitorio vero, a clericis dilectionis tuae nobis oblato, necessarium non fuit epistolis quid videretur inserere cum sufficeretlegatis cuncta committi, quorum sermone ex omnibus diligentius instrueris. Annitere itaque, frater cba. riss! me, ut quæ Ecclesiae Dei congruunt, fideliter et efficaciter cum his fratribus, (i) quos tante rei idoneos auctores elegimus, exsequaris; præsertim cum (j) ipsa vos causæ ratio, spesque divini auxi. Iii cohortentur, et clementissimorum principum tam sancta sit fides, tam religiosa devotio, ut in eis non solum Christianum, Bed etiam sacerdotalem eaeriamur(A) affectum. Qui utique pro ea pietate quase esse Dei famulos gloriantur, omnes suggestiones vestras fidei catbolicæ profuturas, dignanter accipient, ut ipsorum quoque (I) opere et pax Christiana reparari, et error impius possit aboleri. Ac si de aliquibus amplius fuerit deliberandum,celeriter ad nos relatio dirigatur: ut pertracta qualitate (m) cauearum, nostra, quid observari debeat, sollicitudo constituat. Data(n)vidus Junii, Adelfio viro danssimo consule.