Latin
LEO episcopus ANATOLIO episcopo
Leo the Great, Epistolae 2-46
Unproofread scanNot analysed yet
CAp. II. -De his autem qui in hac causa gravius peccavere, et ob hoc superiorem sibi locum in eadem infelici synodo vindicarunt, ut (f) humiliorum fratrum simplicitatem arrogantiae suae praejudiciis aggravarent, si forte resipiscunt, (g) et a facti sui defensione cessantes, in condemnationem proprii convertuntur erroris; horum si satisfactio talis. accedit quae non refutanda videatur, maturioribus apostolicae sedis consiliis reservetur, ut examinatis omnibus atque perpensis, de ipsis eorum actionibus quid constitui debeat æstimetur. Neque prius in Ecclesia, cui te Dominus voluit præsidere, cujusquam talium, ut(h) ante jam scripsimus, nomen ad altare recitetur, quam quid de eis constitui debeat rerum processus ostendat.