Latin
LEO episcopus PULCHERIÆ Augustae
Leo the Great, Epistolae 3-30
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. III. —Verumtamen quia tales sibi maxime sua iniquitate nocuerunt, et majoribus vulneribus diligentior est ad hibenda medicina, nullis umquam epistolis definivi etiam taHbus, si resipiscerent, veniam denegandam. Et quamvis incommutabiliter inimicissimam Christianæ religioni haeresim detestemur, ipsos tamen, si (e) non dubie corrigantur, et digna se satisfactione purificent, ab ineffabili misericordia Dei non judicamus alienos; sed potius cum gementibus gemim uS,cu:n flentibus flemus, et SIC UTIMUR justitia commotionis, ut (f) non amittamus remediacharitatis: quodsicut pietas vestra cognoscitt non verbis solis promittitur, sed etiam factis docetur. Siquidem (g) pene omnes qui in consensum præsidentium aut traducti fuerant aut coacti, (h) rescindendo quod statuerant, et condemnando quod scripserant, perpetuamculpe abolitionem et apostolicae pacis gratiam sintadepti.