Latin
Dilectissimo fratri THEODORITO episcopo LEO episcopus
Leo the Great, Epistolae 3-44
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. III. —Nihil ergo mirandum est quod hi qui in veritate Dei nostre naturæ mendacium credidorunt, patri suo et circa ista concordant; quidquid. visum, quidquid auditum, quidquid denique, teste Evangelio, tactum est atque palpatum in unico Dei Filio, non ejus cujus probatum est, asserentes, sod coæternæ et coessentialis Patri fuisse substantiae: quasi autDivinitatis(j) naturacrucis ligno transfixa, sit, aut inconvertibilis crescere perætates,et in sapientia proficere sapientia sempiterna, vel Spiritu Deus, qui SpIritus est, subinde repleri potuerit. In hoc quoque se acerba vesania, ex quo auctore (a) accesserit, prodit, quod quantum in se est, uni versis nocere molitaest. Nam qui (b) vos persequendo afflixit, caeterosad consensum sceleris impellendo depravavit. Sed nec nos, licet in singulis fratribus, qua membra nostra sunt, vulnerasset, a speciali dolore fecit exceptos, quibus nova et inaudita(c) prius atqueincredibili audacia inferre contrasuum caput est molitus inj uriam. Sed utinam vel post tot pessima resipiscens, non nos etiam de suo aeternae damnationis interitu contristasset. Quam mensuram sceleris prætermisit, cui nec hoc sufficere potuit, quod nec vivis parcendo, 1 M4 nec mortuis, etiam in sanguine innocentis et catholici sacerdotis pollutas (d)jampridcm, abdicata veritate atque approbata falsitate, manus intinxit? Et cum scriptum sit: Qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. iii, 15); ille quod odio jam fecisse(e) addictus est, implevit operibus, quasi nec hæc audisse, nec illud quod Dominus ait: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (f) est (Matth. xi, 29,30). Dignus diabolici prædicator erroris, Ægyptius vastator inventus est; qui tanquam saevissimus tyrannus Ecclesiæ, nefandas blasphemias per violentam seditiosorum turbam, et per cruentas manus militum venerandis fratribus imponebat. Et cum voceRedemptoris nostri firmatum sit, unum eumdemque homicidii esse et falsitatis auctorem (Joan. vm, 44), ille pariter utrumque complevit: quasi non ut caveantur, sed ut perpetrentur, scripta sint, ad perditionis suæ cumulum trahens, que Dei Filius monuit ad salutem. lliud quoque surdanimis aure praeteriens, quodabeodem Domino dictum est: Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor, et vos (g) quod vidistis apud patrem vestrum, facitis (Ibib. ,38).