Latin
Dilectissimo fratri THEODORITO episcopo LEO episcopus
Leo the Great, Epistolae 4-29
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. IV. -Igitur dum sanctæ memoriæ Flaviano vitam praesentis saeculi moliretur auferre,(h) se veræ vitae luce privavit. Dum vos ab Ecclesiis vestrisconaretur expellere, se a Christianorum collegio segregavit. Dum (i) trahit plurimos, at impellit ad erroris assensum, multiplici animam suam vulnere saucia. vit: solus ultra omnes, et per omnes, ac pro omni. bus reus, qui causa reatus omnibus fuit. Sed licet his tua fraternitas solido cibo firmata indigere minime videatur, tamen,utquod nostri loci estimpleamus circa vocem dicentis Apostoli: Præter ea quæ extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror (IlCor. xi, 28, 29)? Hoc præcipue præsenti occasione credimus admonendum, frater charissime, ut quatiescumque divina gratia administrante,illos qui foris sunt(j) fonte doctrinae aut submergimusautpurgamus, in nullo ab illis quas Spiritus sanctiDivinitas in Chalcedonensi consilio protulit, fidei regulis recedentes, inter (k) utrumque hostem novellæ perfidiæ sermonem nostrum cum omni cautelalibremus: non. jam,quod absit, tamquam dedubiis disceptantea,sed auctoritate(l) summaquæ benedefinitasuntastruentes; cum et in apostolicae sedis epistola universalis sanctae synodi assensu firmata, tanta divinæ auctoritatis testimonia noverimus esse congesta, ut nullus queat ulterius dubitare, nisi qui sibimetipsi errorum tenebras inferre maluerit, (a) et synodalia gesta, vel quibus (b) primum definitio fidei legitur esse formata, vel quibus præfatæ litterae apostolicæ sedis, etiam (c) tuæ fraternitatis studio defensae sunt, et (d)maxime ad piissimos principes totius concilii allocutio (e), tot sint praecedentium Patrum testimoniis roborata, ut cuivis imprudenti ac pertinaci animo, si tamen non jam cum diabolo pro sua impietate damnatus est, valeant suadere.