Latin
LEO PROTERIO episcopo Alexandrino
Leo the Great, Epistolae 3-48
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. III. —Per omnia igitur et in fidei regula, et in observantiadisciplinæ,vetustatis norma servetur, et dilectio tua constantiam providi rectoris exerceat; ut prosit Alexandrinae Ecclesiae, quod improbae quorumdam ambitioni, servato(e)veterum privilegiorum jure, sollicitus obviavi, et (/)metropolitanis omnibus illaesam manere volui dignitatem, sicut (g)cx epistolarum mearum, quas ad sanctam synodum, vel ad Christianissimum principem, sive ad Constantinopolitanum episcopum misi, tenore cognosces; manifesteque perspicies hoc speciale esse sollicitudinis meae, ut neque a fidei regula in Ecclesiis Domini devietur, neque in privilegiis aliquid cujusquam improbitate minuatur. Quaecum ita sint, teneat fraternitas tua suorum consuetudinem decessorum, etcomprovincialessuosepiscopos, qui Alexandrinae sedi(h)exantiqua constitutione subjecti sunt, congrua sibi auctoritate contineat: ut mori ecclesiastico non resultent, sed vel statutis temporibus, vel cum ratio causae alicujus exegerit, ad charitatem tuam(:)convenirc non differant; et si quid, quod Ecclesiae sit utilitatibusprofuturum, ex communi collatione tractandum est,collectain unum fraternitate unanimiter ordinetur. Non enim ulla causaestquoe illos ab hac obedientiadebeatrevocare, cum talis nobis et fide et moribus innotuerit fraternitas tua, ut tibi de auctoritate praecedentium decessorum tuorum nihil patiamur imminuit aut te impunecontemni. Data sexto idus Martii, Aetio et Studio viris clarissimis cos.