Latin
LEO episcopus ANATOLIO episcopo
Leo the Great, Epistolae 3-53
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. III. —Illam autem culpam, quam de augenda potestate, aliena (ut asseris) adhortatione contraxeras, efficacius atque sincerius tua charitas deluisset, si quod tentari sine tua voluntate non potuit, non ad sola clericorum consilia transtulisses. Quia sicut in mala suasione delinquitur, ita et in mala (e) consensione peccatur. Sed gratum mihi, frater charissimo, est, quod dilectio tua id. profitetur sibi displicere, quod tunc etiam placere non debuit. Sufficit in gratiae D communis regressum professio dilectionis tuae, et attestatio principis Christiani. Nec videtur tarda correctio, cui tam venorabilis assertor accessit. Abjiciatur penitus inconcessi juris, qui dissensionem fecerat, appetitus. Sufficiant limites, quos sanctorum Patrum providentissimadecreta posuerunt: ut quieta sit suis meritis et antiquis privilegiis dignitas omnium sacerdotum. Renovetur et maneat in te Dominicæ charitatis affectio, ad quam dilectionem tuam saepius cohortatus sum, cum tratre et coepiscopo nostro Juliano, qui communem gratiam semper optavit; cujus industria et sollicitudines tuæ rclevabuntur,ei fidescatholica munietur. Super omnia autem fraterna charitate hortor et moneo ut ea quae ad gloriam vel ad munimen pertinent sacerdotalis officii, Nicænorum canonum universalis Ecclesiae pacem servantia decreta custodias. Sic enim inter Domini sacerdotes inviolatacharitas permanebit, si paribus studiis, quae sunt a sanctis Patribus constituta, servetur. Data (f) IV kalendas Junii, Actio et Studio viris clarissimis consulibus.