Latin
LEO (a) urbis Romæ episcopus JUVENALI Jero- solymitano episcopo
Leo the Great, Epistolae 3-55
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. IlL —Veram igitur Christi generationem crux vera confirmat: quoniam ipse in nostra carne pascitur, qui (g) in nostra carne crucifigitur: quæ, nullo interveniente peccato, nisi fuisset nostri generis, (1&) non potuisset esse mortalis. Ut autem repararet omnium vitam, recepit omnium causam, ac vim veteris chirographi, quod solus inter omnes non debuit, pro omnibus solvendo vacuavit (Coloss. II, 14): ut sicut per unius reatum omnes facti fuerant peccatores, ita per unius innocentiam omnes fierent innocentes (Rom. v, 18); inde in homines manante justitia, ubi humana est suscepta natura. Nulla cnim ratione(a)extra nostri est corporis veritatem, de quo evangelista prædicationem inchoans dicit: Liber generationis JesuChristi filiiDavid,filii Abraham(b)(Matth. I, t): beati Pauli apostoli consonante doctrina, cum dicit: Quorum patres, et ex quibu. s Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula (Rom. ax, 5). Itemque ad Timotheum: Memento, inquit, Jesum Christum resurrexissea mortuis, ex semine David (c) (II Tifn. II, 8).