Latin
Dilectissimis fratribus (n) RusTico, RAVENNIO, VENE- RIO, et caeteris episcopis…
Leo the Great, Epistolae 321
Unproofread scanNot analysed yet
Impletis per misericordiam Dei communibus votis, dignum est fraternitatem vestram sanctorum gaudiorum habere consortium. Nam fratres mei, qui vice mea Orientali II. . synodo praesederunt, que acta (o) retulerintsignifico, confirmata catholica fide et glorificato apostolicae praedicationis triumpho: quod etiam hi qui ad deviandum vel seducti fuerant vel impulsi, recepta veritatis luce laetanlur. Siquidem omnes Domini sacerdotes (p) in unam sententiam, sancto Spiritu docente, consensere; et de sacramento Dominicæ incarnationis, in qua multorum intelligentia caligabat, ita tenebræ erroris ablatae eunt, ut in uno Domino nostro, vero et Dei et hominis Filio, nec de humanitatis ambigatur natura, nec de Deitatis essentia. In impios autem nefandi erroris auctores, qui indignos se Dei gratiajudicantes, correctionis uti remediis noluerunt, qualis sitlatasententia, (a) exemplaria quae misimus edocebunt: ut agnoscat vestra dilectio, fratres charissimi, in sancto examinedivinum nondefuissejudicium, quo et vindicta retributa est obduratis, et pax impensa correctis. Dominus vos incolumes custodiat, fratres charissimi.