Latin
FLORO(a) SABINO,(b) VALERIANO,CONSTANТIO,МAXI- MO. ASCLEPIO, NECTARIO, MAXIMO, …
Leo the Great, Epistolae 5-12
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. V. —(g) Reddita igitar Deo, fratres charissimi, dignagratiarum actione, oret nobiscum vestra dilectio, ut fratres nostros, quos exspectatio nostra desiderat, incolumes quam primum rediisse laetemur, et de omnibus quae Domino adjuvante sunt gesta plenius vos possimus instruere. Nam fratrem Ingenuum (h) noluimus hac exspectatione tardari; cum ob hoc ipsum properantius remeare (i) deberet, ne diutius vobis esset incognita communium materia gaudiorum: quae volumus per curamdileotionis vestrae etiam (j) ad fratres nostros Hispaniæ episcopos pervenire: ut quod Deus operatus est nulli possit esse incognitum. (k) Data VI kalendas Februarii Herculano viro clarissimo consule.