Latin
Victores VALENTINIANU et MARCIANUS gloriosi triumphatores, semper Augusti, sanc…
Leo the Great, Epistolae 344
Unproofread scanNot analysed yet
Beatitudinem tuam valere syllabis nostræ serenitatisstudiosissimeprecamur,postulantes ut favorem omnipotentis Dei tuarum nobis impertias precum intercessione:ut misericorset pacifica ipsius magnificentia omnia fausta et optabilia nostro regno concedere dignetur. Miramur supra modum quod post Chalcedonensem synodum,et(g)litteras venerabilium episcoporum ad tuam sanctitatem missas,quibus omnia in ipsa synodo acta significabant, nullo prorsus pacto a'tua clementia ejusmodi epistolae remissae sint,quas videlicet (h) in sanctissimis Ecclesiis perlectas, in omnium oportebat notitiam venire. Quod nonnullorum animis qui Eutychetis etiam nunc pravam opinio- Demet perversitatem sectantur,ambiguitatem multam _injecit,utrum tua beatitudo quæ in sancta synodo decreta sunt confirmaverit. Et ob eam rem tua pietas litteras mittere dignabitur, per quas omnibus Ecclesiis et populis manifestum fiat in sancta synodo peracta,a tua beatitudine rata haberi. Illud profecto, ut (a) decebat episcopum apostottcae sedis, excellenter tua sanctitas praestitit,ut ecclesiasticos canones custodiendo, nihil antiqui moris et ordinis olim constituti et ad hanc usque diem inviolabiliter observati passa sit innovari. Propter(b)litteras autem tuæ beatitudinis quæ et quanta ab aliquibus facta sint poterit (c)ab aliis tua sanctitas clarissime ediscere, quibus adversari noluimus,(d)nondum affirmante tua in Deo charitate,catholicæ fidei et verae orthodoxæ Chalcedonensem synodum,omnibus consentientibus episcopis,esse obsecutam. Quam ob remtuaveneranda dignitas decretum quam celerrime emittat quo confirmare ipsam Chalcedonensem synodum manifestissime ostendat,ut ii qui exoptant invia diverticula, nullam habere possint suspicionem de judicio tuae sanctitatis. Dataxv kalend. Martias Constantinopoli.