Latin
LEO papa JULIANO episcopo
Leo the Great, Epistolae 4-26
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. IV. -Episcopus vero Juvenalis, cujus injuriæ sunt dolendae, nimis temere se(b) haereticorum blasphemiis copularat et dum Eutychem Dioscoru mque(c) amplectitur,multos imperitos 6uo in præceps egit exemplo,licet postea se consilio saniore correxerit. Hi tamen, qui avidius impietatis virus hauserunt,facti sunt ejus adversarii,cujus fuerant ante discipuli,ut sua ipse nutrimenta pateretur: qui ut eamdem emendationem,quam ille elegit, imitentur optandum est, si vel ipsa sanctorum locorum circa quæ habitant testificatione resipiscant. Qualis autem sid(d)qui in locum episcopi viventis obrepsit ex ipsa qualitate facti non potest dubitari,nec ambigendum est esse perversum quem impugnatores fidei dilexerunt. Interim fraternitas tua curam piae sollicitudinis continuare dignetur,ut frequentioribus scriptis, quo res proficiant, scire me facias. Data vii kal. Decembris, Ilerculano consule.