Latin
LEO episcopus JULIANO episcopo
Leo the Great, Epistolae 391
Unproofread scanNot analysed yet
(j) Sæpissime dilectionem tuam ad hanc curam et diligentiam meis sum litteris cohortatus, ut de his quae circa fidem aguntur sollicitudinem meam indesinenter instrueres. Et cum omnibus occasionibus scribere non quiescam, quibusdam tamen (a) scriptis meis,(b) id est per filium nostrum subadjuvam Rodanum, domesticum filii nostri, viri illustrissimi Asparacii datis, nullum responsum tuae fraternitatis accepi; tamquam ratio temporis non habuerit, ut quid post mea scripta sit gestum, potueris indicare. etidco per filium meum(c)comitem Rodanum his litteris te saluto; (d) et ut nullam opportunitatem scribendi negligas, quo aestus sollicitudinis meæ relevetur, admonco. Cum enim in te quamdam mei Constantinopolitani habeant portionem, dignum est et pro communi amicitia, et pro totius Ecclesiae dHectione, incessabili te vigore prospicere nequid possit de statu fidei me latere. Quæ ergo (e) per praedictos, vel ad gloriosissimum principem, vel ad tuam dilectionem scripsi, ut celerrime tradantureffectui, opportunis suggestionibus elabora. Et quidquid fuerit, Deo auxiliante, dispositum, scire me facito: ut perductis in effectum his quæ rationabiliter ordinata sunt, pax fidei canonumquecustodia et securior ubique habeatur et fortior. Dataseptimo kalendas Julii, Opilione viro clarissimo consule.