Latin
LEO episcopus universis (h) Monachis per Palaestinam constitutis
Leo the Great, Epistolae 9-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. IX. —Declinate, filii, ab his diabolicis persuasionibus decli nate. Veritatem Dei nulla res violat, sed Veritas nos nisi in nostra carne non salvat. Veritas quippe, sicut propheta ait, de terra orta eat (Ps. LXXXIV, 12); et sic Verbum Maria Virgo concepit, ut uniendam ipsi carnem de sua substantiaministraret, nec cum adjectione personae, nec cum evacuatione naturae: quoniam qui erat in forma Dei, ita accepit formam servi, ut unus atque idem in forma utraque sit Christus: inclinante se Deo usquead infirmahominis. etproficientehomineusqueadsumma Deitatis, dicente Apostolo: Quorum Patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Amen (Rom. IX, 5).