Latin
LEONI episcopo Romae
Leo the Great, Epistolae 4-12
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. IV. —Ego vero Ecclesiae sane tempestatem defleo, caeterum quieti studeo. Sex enim et viginti annis commissam mihi ab universorum Deo Ecclesiam precum vestrarum auxilio cum rexerim; neque sub beatissimo Theodoto antistite Orientis, neque sub iis qui illi in Anthiochenorum sede successerunt vel minimam reprehensionem sustinui; sed divina mihi cooperante gratia, supra mille animas Marcionis morbo liberavi, multasque alias ex Arii et Eunomii partibus ad Christum Dominum perduxi. Et octingentarum Ecclesiarum pastoralem curam sortitus sum, tot enim Cyrus habet paroecias, in quibus precum vestrarum auxilio lolium nullum relictum est, sed omnibus haereticis erroribus grex noster ereptus est. Novit qui omnia conspicit, quot lapides ab infandis hereticis in me conjectos exceperim; quot mihi multis in urbibus Orientis certamina fuerint adversus gentiles, adversus Judaeos et adversus errorem omnem hæreticum. Et post tantos sudores ac labores indicta causa condemnatus sum.