Latin
LEONI episcopo Romae
Leo the Great, Epistolae 5-7
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. V. —At ego apostolicae vestrae sedis exspecto sententiam, et oro atque obtestor sanctitatem vestram ut mihi rectum ad justum tribunal vestrum (a)invocanti opem ferat, jubeatque ad vos venire,et doctrinam meam apostolicis vestigiis inhaerentem ostendere. Sunt enim mihi,quae partim ante annos viginti, partim ante octodecim, partim ante quindecim, partim ante duodecim scripsi, quaedam contra Arianos et Eunomianos, quaedam contra Judseoset gentiles, quædam contra magos, qui sunt in Perside,alia de universali providentia, etaliarursus de theologia, deque divina incarnatione. Exposita etiam sunta me per divinam gratiam tum apostolica scripta, tum prophetica oracula. Et facile est ex his cognoscere an stabilem fidei regulam servarim, an ab ejus rectitudine deflexerim. Sed nolite, obsecro, supplices measprecee respuere, necmiseram meam canitiem postmultoslaboresoontumeliose tractatam despicere.