Latin
LIANUS, HELLADIUS, ARMENTARIUS, HONORATUŚ,(n) EPARCHIUS, ANEMIUS, DYNAMIUS, MAX…
Leo the Great, Epistolae 4-20
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. IV. —Optassemus etiam ad filium vestrum, gloriosissimum ac fidelissimum principem, super eamdem causam litterasdare,quibuscongratulantes fideiipsius,humilitatisquoquenostrae sollicitudinem qua vos in Christo sequimur,prodercmus,nisi ad nos de Orientalibus partibus (e)nuctio perlato fieri hoc minime necessarium putassemus. Meritis autem apostolatusvestri pius Dominus præstitit ut hæresim jam diu occulte nutritam(f)vestris temporibus proderet. Ad laudem enim sollicitudinis vestra; pertinet quod malorum error latere non potuit; (g )ad gloriam fidei redundat quod prava persuasio participes aut non invenit aut inventos amisit. (h) Respiciat itaque, oramus, conservando apostolatum vestrum,miscricors Dominus Ecclesiam suam toto orbe diffusam; vobis enim ita invigilantibus, ethi qui curam animæ suæ gerunt, sollicitiores in fide redduntur, et hi qui paulo desides sunt, tanto ad sollicitudinem accenduntur exemplo.