Latin
LIANUS, HELLADIUS, ARMENTARIUS, HONORATUŚ,(n) EPARCHIUS, ANEMIUS, DYNAMIUS, MAX…
Leo the Great, Epistolae 5-11
Unproofread scanNot analysed yet
CAp. V. -Quod nos ante oculos semper habentes, (i) non desinemus Domino ac Deo nostro gratias agere et pariter supplicare,gratulantes quod tantæ sanctitatis,tantae fidei,tantaequedoctrinae apostolicae sedi, unde religionis nostrae,propitio Christo,fons et origo manavit,antistitem dederit; petentes etiam ut datum concessumque munus pontificii vestri,longissima ad aedificationem Ecclesiarum suarum ætate custodiat. Nos autem etsi impares meritis, pari tamen fide,si quid(quod absit)contra Ecclesiam catholicam prorana infestatione tentetur, parati sumus, confortante Domino, cum beatitudine vestra pro veritate fidei animas nostras ponere,ct vitam hanc auctori salutis nostrae et largitori aeternitatis impendere. Et alia manu: Ora pro me,domine merito beatissime,et apostolico honore venerande papa. (j) RusTicusepiscopus apostolatum vestrum in Domino venerans saluto, et ut digneris pro me orare. supplex rogo. VENERIUS te dominum in Christo meum,reverendissime, saluto; et ut digneris pro me orare, supplex rogo. (k) CONSTANTIANUS episcopus beatitudinem vestram saluto. MAXIMUS episcopus beatitudinem vestram saluto. ARMENTARIUS episcopus beatitudinem vestram saluto. FLORUS episcopus beatitudinem vestram in Domino venerans saluto,et. ut ores promeplurimam quaeso. SABINUS episcopus beatitudini vestrae me repraesento, et orationem apostolatus vestri nostri memorem quæso. VALERANUS episcopus beatitudinem vestram saluto. NECTARIUS episcopus beatitudinem vestram saluto. CONSTANTINUS episcopus beatitudinem vestram saluto. MAXIMUS episcopus apostolatum vestrum saluto. Ego ASCLEPIUS episcopus apostolatum vestrum venerans in Domino plurimum saluto. Ego MAXJMUS episcopus apostolatum vestrum saluto. Ego URSUS episcopus beoatitudinem vestram saluto. INGENUUS episcopus apostolatum vestrum venerans saluto. JUSTUS episcopus coronam vestram venerans saluto. VALERIUS episcopus apostolatum vestrum saluto. Ego SUPERVENTOR episcopus coronam vestram ve nerans saluto. VERUS episcopus apostolatum vestrum reverenter saluto. HELLADIUS episcopus sanctitatem tuam in Domino saluto. ETHERIUS episcopus sanctitatem tuam in Domino saluto. EULALIUS episcopus sanctitatem tuam in Domino saluto. ANEMIUS episcopus sanctitatem tuam in Domino saluto. CHRYSAPHIUS episcopus sanctitatem tuam in Domino saluto. PETRONIUS episcopus sanctitatem vestram in Domino saluto, et ut pro me orare dignemini quaeso. Ego FONTEIUS episcopus apostolatum vestrum reverenter saluto, et rogo ut, mei meminisse dignemini. YDATIUS episcopus apostolatum vestrum in Domino saluto. HILARUS episcopus apostolatum vestrum plurima in Christo veneratione saluto. VICTURUS episcopus apostolatum vestrum venerans saluto. EUGENIUS episcopus beatitudinem tuam saluto. PALLADIUS episcopus apostolatum vestrum venerans saluto. Ego FRATERNUS episcopus coronam vestram venerans saluto. Ego AMANDUS episcopus apostolatum vestrum venerans saluto. Ego GERONTIUS episcopus coronam vestram venerans saluto. Ego PROCULEIANUS episcopus coronam vestram venerans saluto. Ego DYNAMIUS episcopus coronam vestram venerans saluto. Ego JULIANUS episcopus apostolatum vestrum venerans saluto. Ego ARMENTARIUS episcopus coronam vestram. venerans saluto. Ego HONORATUS episcopus coronam vestram venerans saluto. EPARCHIUS episcopus apostolatum vestrum venerana saluto. Ego EUSTATHIUS episcopus apostolatum vestrum venerans saluto. Ego MAXIMUS episcopus apostolatum vestrum venerans saluto. Ego YNANTIUS coronam vestram venerans saluto.