Latin
(g) Leo episcopus MAHCIANO Auguslo
Leo the Great, Epistolae 4-23
Unproofread scanNot analysed yet
(c)Privilegiaenim Ecclesiarum,sanctorum Patrum canonibus instituta, et venerabilis Nicaenae synodi fixa decretis,nulla possuntimprobitate convelli,nulla novitate(d) mutari. In quo opere, auxilliante Christo, fideliter exsequendo, necesse est me perseverantem exhibere famulatum: quoniam dispensatio mihi credita est, et ad meum tendit reatum, si paternarum regulæ sanctionum, quae in synodo Nicaena, ad totius Kcclesiæ regimen Spiritu Dei instruente, sunt conditæ,me (quod absit) connivente, violentur; et major sit apud me unius fratris voluntas, quam universæ domus Domini communis utilitas.