Latin
(g) Leo episcopus MAHCIANO Auguslo
Leo the Great, Epistolae 5-13
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. IV. —Et ideo sciens gloriosam clementiam vestramecclesiasticae studere concordiae, et 11I1 his quaepacifiae congruunt unitati, piissimum praestare consensum, precor et sedula suggestione vos obsecro, ut ausus improbos unitati Christianae pacique contrarios ab omni pietatis vestrae abdicetis assensu et fratris mei Anatolii nocituram ipsi, si perstiterit, cupiditatem salubriter comprimatis: ne ea, quae vestrae gloriae atque temporibus inimica suntcupiens, major suis velit esse prioribus; liberumque illi sit quantis potuerit splendere virtutibus; quarum non aliter particeps erit, nisi charitate magis voluerit ornari quem ambitione distendi. Hanc autem improbi desiderii conceptionem numquam quidem debuit intra cordis sui recipere secretum; sed cum illi (e)fratreset coepiscopi mei, qui vice mea aderant, obviarent, ab illicito appetito ex eorum (f) saltem salubri contradictione cessasset. Nam et vestrae pietatis apices, et ipsius scripta declarant, legatos sedis apostolicae,sicut oportuit, contradictione justissima(g)restitisse:ut inexcusahilioresset præsumptio quae senec increpata (a) cohiberet.