Latin
LEO JULIANO episcopo
Leo the Great, Epistolae 4-27
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. III. -Et quia secretius mihi clementissimus imperatorperfiliumnostrumPaulummandaredignatus est,de admonenda filia nostra clementissimaAugusta (h) Eudocia; feci quod voluit,ut (t) litteris meis quam fructuosum ipsi foret, si catholicae fidei faveret, agnosceret,et ut clementissimi (i) principis filii sui litteris super hoc admonetur, obtinui; non ambigens, ipsam quoque pio studio elaboraturam ut auctores seditionum propositum suae professionis agnoscant, et si non intelligunt docentium praedicationem,saltem vindicantium timeant potestatem. Quem itaque profetum haec nostra curaobtineat, protinus litteris dilectionis tuae opto cognoscere, et utrum tandem rebellis imperitia conquiescat; quaesi denostraputat ambigendum esse doctrina, saltem beatae memoriae Athanasii, Theophili et Cyrilli Alexandriæ sacerdotum scripta non renuat; cum quibus itafidei nostræ forma concordat, ut in nullo a nobis discrepet, qui se illis consentire profitetur.