Latin
LEO JULIANO episcopo
Leo the Great, Epistolae 5-15
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. IV. —Filio nostro Aetio presbytero in suo moerore compatimur; et cum in locum officii ejus is fuerit ascitus, qui reprobatione dignus fuerat judicatus, non est dubium hanc commutationem ad catholicorum injuriam pertinere. Sed patienter interim, ista toleranda sunt, mensuram (a) moderationis solitæ videamur excedere: cum possit pro tempore satis esse prædicto, quod clementissimorum principum favore munitur,quibus eum proxime(b)litteris meis itacommendavi,utapud religiosissimas mentes gratiam ipsius augendam esse non dubitem.