Latin
(a) LEO MAXIMO Antiocheno
Leo the Great, Epistolae 4-28
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. IV. —Nunc autem ad omnia (d) generaliter pronuntiare sufficiat, quod siquidaquoquam contra Nicaenorum canonum statuta in quacumque synodo, vel tentatum est, vel ad tempus videtur extortum, nihil praejudicii potest inviolabilibus inferre decretis; et facilius erit quarumlibet consensionum pacta dissolvi, quam praedictorum canonum regulas ex ulla parte corrumpi. (e) Subripiendi enim occasiones non praetermittit ambitio, et quoties ob occurrentes causas generalis congregatio facta fuerit sacerdotum, (f) difficileestutcupiditasimproborumnonaliquid supra mensuram moliatur appetere; sicut etiam (g) in Ephesina synodo, quae impium Nestorium cum dogmate suo perculit, Juvenalis episcopus ad obti. nendum Palæstinæ provinciae principatum credidit se posse (h) proficere, et insolentes ausus per commentitia scripta firmare. Quod sanctæ memoriæ CyrillusAlexandrinusepiscopusmerito perhorrescens, scriptissuis(i)mihi quid praedicti cupiditas ansa esset,indioavit; et sollicita prece multum(o)poposcit,, ut nulla illicitis conatibus praeberetur assensio. Nam cujus epistolæ ad nos exemplaria direxisti sanctae memoriae Cyrilli,eam in nostro scrinio requisitam, nos authenticam noveris reperisse. Hoc tamen proprium (b) definitionis meae est,ut quantumlibet amplior numerus Sacerdotum aliquid per quorumdam subreptionem decernat, quod illis trecentorum decem et octo Patrum constitutionibus inveniatur adversum, id justitiae consideratione cassetur: quoniam universæ pacis tranquillitas non aliter poterit custodiri, nisi sua-canonibus reverentia intemerata servetur.