Latin
(a) LEO MAXIMO Antiocheno
Leo the Great, Epistolae 5-16
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. V. —Si quid sane ab his fratribus quos ab sanctam synodum vice mea misi,praeter id quod ad causam fidei pertinebat gestum esse(c) perhibetur,; nullius erit penitus firmitatis: quia ad hoc tantum ab apostolica sunt sede directi,ut excisis haeresibus, catholicæ essentfidei defensores. Quidquid enim praeter speciales causas synodalium conciliorum ad examen episcopale defertur, potest aliquam dijudicandi habere rationem,si nihil de eo(d)est a sanctis Patribos apud Nicaeam definitum. Nam quod ab illorum regulis et constitutione discordat, apostolicae sedis numquam poterit obtinere consensum. Quanta vero hoc diligentia custodiatur a nobis, exemplaribus ejus (e)epistolæ, quam ad Constantinopolitanum episcopum, refrenantes ipsius cupiditatem,direximus,instrueris: quam in omnium fratrum et consacerdotum nostrorum facies notitiam pervenire, ut noverint pacem ecclesiasticam per concordiam Deo pla-. citam debere servari.