Latin
LEO (m) episcopus LEONI Augusto
Leo the Great, Epistolae 4-39
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. IV. —Quod ergo in sanctae Ecclesiæ (y) pervasione et in præsulis ipsius crudelissima caede impius parricidacommisit,non potest humanis remissionibus expiari,nisi ille exoretur qui talia et solus potest digne plectere, et solus ineffabili misericordiarelaxare. Nos vero non ultionum sumus cupidi,sed ministris diaboli nonpossumusulla ex partesociari. (h) Quos si a perversis discedere, ab errore resipiscerc,etabarmis discordiae ad pœnitentiæ cognoscamus lamenta convarti, possumus etiam nos pro illis, ne in aeternum pereant, supplicare: ut pietatis Domini Utamur exemplo, qui pro persecutoribus suis ligno crucis affixus orabat, dicens: Pater ignosce ill is, quia nescunt quid faciunt {Luc. XXIII, 34). Quod ut fructuose proinimicis suis charitas faciat Christiana, relinquant impii semper religiosam semperque devotam Ecclesiam Dei (i)lacessere; neque simplicis populi animas hæretica audeant conturbare fal-. lacia: ut ubi omnibus retro temporibus sincerissima fides floruit, nunc qnoque eVangelica et apostolica possit vigere doctrina. Quia et nos divinam misericordiam,in quantum valemus,imitantes,nullum, justitia plecti,sed omnes cupimus misericordia liberari.