Latin
LEO (m) episcopus LEONI Augusto
Leo the Great, Epistolae 3-60
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. IH. -Hos autem qui suis decipiuntur inventis nihil magis ab evangelica (L) luce dissociat, quam quod incarnationis (rn) Dominicae "eritatem non putant ad bumanam,id est nostram,pertinere naturam: tamquam indignum fuerit gloria Dei, ut majestas Verbi impassibilis veritatem mortaliscarnis aSBumpserit; cum aliter salus (n) hominum reparari non posset,nisi qui est in forma Dei, formam suscipere dignaretur et servi. Unde cum sancta synodus Chalcedonensis, (0) quae ab universis Romani orbis provinciis cum totius mundi est celebrata consensu,et a sacratissimi concilii Nicæni est indivisa decrelis,omnem Eutychiani dogmatis impietatem a corpore catholicae communionis absciderit,quomodo erit cuiquam lapsorum ad ecclesiasticam pacem recursus, nisi perfecta fuerit satisfactione purgatus? Nam quae istis tribui potest licentia disserendi, qui justo sanctoque judicio meruere damnari? ut veris: sima illam sen lentiam beati apostoli Joannis exciperent, qua inter ipsa nascentis Ecclesiae exordia -inimicos crucis Christi perculit dicens: Omni. s spiritua qui confitetur Jesum Christum in carne venisse ex Deo est, et omnis spiritus qui solvit lesum ex Deo non est, sed hic est Antichristi (I Joan. IV, 2, 3). (a) Qua sancti Spiritus (6) praecurrente doctrina, pie nobis et constanter (c) utendum est, ne, dum tatium disceptatio admittitur,his quae divinitus definita sunt auctoritas derogetur (d),cum per omnes regni vestri partes,et in universis finibus terrae ea quae apud Chalcedonam (e) Hrmata est fides,fundatissima pace servetur; nec Christiano sit dignusnomine qui se a consortio nostræ (f) unitatis abrumpit. De quo Apostolus dicit: Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita,sciens quia hujusmodi perversus est, et proprio judiciosil damnatus (Tit. III, 10).