Latin
(m) LEO universis in episcopis per salutem.Africam constitutis in Domino salutem
Leo the Great, Epistolae 4-6
Unproofread scanNot analysed yet
CAp. IV. —Monente (e) vero Apostolo atque dicente: Et hi autem probentur primum, et sic ministrent ITim. III, 10); quid aliud intelligendum (in hoc putamus, nisi ut in his provectionibus non solum matrimoniorum(g)privilegia,sed etiam laborum merita cogitemus? ne aut a baptismo rudibus, aut a sæculari actu repente conversis, officium pastorale (h) credamus; cum per omnes gradus militiae Christianæ de incrementis profectuum debeat æstimari an possint cuiquam majora committi. (i)Merito sanctorum Patrum venerabiles sanctiones, cum de sacerdotum electione loquerentur, eos demum idoneos (i) sacris administrationibus censuerunt, quorum omnis aetas a puerilibus exordiis usque ad provectiores annos per disciplinae ecclesiasticæ stipendia cucurrisset, ut unicuique testimonium prior vita præberet: nec posset de ejus provectione dubitari, cai pro laboribus multis,pro castis moribus,pro actibus strenuis; celsioris loci præmium deberetur. Si enim ad honores muudi sine suffragio temporis, sine merito laboris, indignum est pervenire,et notari ambitus solent,quos probitatis documenta non adjuvant; quam diligens et quam prudens habenda estdispen. satio divinorum munerum et cœlestium dignitatum, (k)ne in aliquo apostolica et canonica decreta violen. tur, (I) ethis Ecclesia Domini regenda credatur, qui legitimarum institutionum nescii,et totius humiiitatis ignari, non ab infimis sumere incrementum, sed a summis volunt habere principium, cum valde iniquum sit et absurdam, ut imperiti magistris, novi antiquis, et rudes praeferantur emeritis? In domo quidem magna (m) necesse est, sicut Apostolus disserit (II Tim. II, 20), ut vasadiversa sint, quaedam aurea et argentea, quaedam vero lignea et fictilla: sed horum ministerium pro materiæ qualitate (n) dividitur,nec qui est pretiosorum,idem usus est et vilium. Nam inordinata erunt omnia. si fictilia aureis 67 4 et lignea præferantur argenteis. Sicut autem in (o)ligneis et fictilibus eorum hominum species figurantur, qui nullis adhuc virtutibus nitent; ita in aareis et argenteis hi eine dubio declarantur,qui per longae eruditionis ignem, et per fornacem diuturni laboris excocti,aurum prohatum et argentum purum esse meruerunt. Quibus si merces pro devotione non redditur, (a) omnis obedientia resolvitor, omnis ordo turbatur; dum in Ecclesia, qui nullum subierc ministerium, perverso eligentium judicio indebitum obtinent principatum.