Latin
(m) LEO universis in episcopis per salutem.Africam constitutis in Domino salutem
Leo the Great, Epistolae 5-5
Unproofread scanNot analysed yet
CAp. V. —Cum ergo inter vos tantum valuerint aut studia popularium,aut ambitus superborum,ut non solum laicos, sed etiam secundarum uxorum viros, aut viduarum maritos ad officium cognoscamus pastorale provectos; nonne apertissime (b) exiguntcausæ (c) ut Ecclesias in quibus ista commis. a Bunt judicio severiore purgemus, et non solum in tales præsules, sed etiam in ordinatores eorum (d) digna districtione moveamur? Sed circumstant nos hinc mansuetudo clementiæ, hinc censura justitiæ; et quia universæ viæ Domini misericordia et veritas (Ps. xxiv, 40),cogimur secundum sedis apostolicae pielatem,ita nostram temperare sententiam, ut trutinato pondere delictorum, quæ constat non unius esse mensuræ, quædam definiamus utcumque toleranda, quædam vero penitus amputanda. Eos enim qui vel secundas nuptias inierunt, vel viduarum se conjugio 8ociarunt,(e) in sacerdotio manere non patimur; et multo magis (j) illum qui simul duarum est maritus uxorum; vel illum qui a prima uxore dimissus, alteram duxisse perhibetur, privandos honore de- -cernimus. Caeteros vero,quorum provectio hoc tantum reprehensionis incurrit,quod ex laicis ad ofticium episcopale (g) delecti sunt, neque ex hoc quod uxores habeant possunt esso culpabiles, susceptum sacerdotium tenere permittimus,non praejudicantes apostolicæ sedis statutis,nec præcessorum nostrorum nostrisque decretis, quibus salubriter (h) statutum est ne primum, vel secundum, aut tardum in Ecclesia gradum quisquam laicorum, quibuslibet suffragiis fultus, ascendat, priusquam ad hoc meritum per legitima augmenta perveniat. Quod enim nunc (i) utcumque veniale est, inultum postmodum esse non poterit, si quisquam id quod omnino interdicimus, usurpare praesumpserit: quia remissio peccati non dat licentiam delinquendi; nec quod potuit aliqua ratione concepi, (j) amplius patiemur impune committi.