Latin
Sanctis ac beatissimis,et omni venerationecolen dis, IDACIO et CEPONIO episcopi…
Leo the Great, Epistolae 4-7
Unproofread scanNot analysed yet
CAp. IV. —Primum ergo est ut illa patefaciam quae in plurimorum fide, vel magis perfidia,esse cognovi: quae cum a multis publico pene magisterio doceantur,si catholicorum aliquis pauloconstantius, destructionis causa,assertioni resistat,continuo inficias cunt,ct perfidiam perfidia occulunt. Quod ne ultra jam faciant,et apocryphis 8cripturis,quas canonicis libris, veluti secretas et arcanas, præferunt, et quas maxima veneratione suscipiunt, et ex his quas legunt traditionis, dictisque auctorum auorum, ea quae in ipsis arguunturvera esse docentes; aliqua autem ex his quae in istorum doctrina 8unt,1n illis quos legere potui apocryphis codicibus non tenentur. Quare unde prolata sint nescio,nisi forte ubi scriptum est per cavillationes ilIas, per quas loqui sanctos apostolos mentiuntur,aliquid interius indicatur,quod disputandum sit potius quam legendum, aut forsitan sint libri alii qui occultiuasecretiusque serventur, solis, ut ipsi aiunt, perfectis patentes.