Latin
Sanctis ac beatissimis,et omni venerationecolen dis, IDACIO et CEPONIO episcopi…
Leo the Great, Epistolae 5-6
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. V. —Illud autem specialiter in illis actibus qui S, Thomæ dicuntur,præ caeteris notandum atque exsecrandum est, quod dicit eum non baptizare per aquam, sicut habel Dominica quidem. prædicatio, sed per oleum solum: quod isti nostri non recipiunt [Forte lege. incipiunt], sed Manichaei sequuntur. Quæ hæresis,quæ cisdem libris utitur,et eadem dogmata, et bis deteriora sectatur, ita exsecrabilis universis pf'r omnes terras,ad primam professionis suae confessionem, nec discussa, damnetur oportet, per cujus auctores vel per maximum principem Manom ac discipulos ejus,libros omnes apocryphos vel compositos,vel infectos esse, manifestum eet: specialiter autem Actus illos qui vocantur S. Awlreæ; vel illos qui appellantur S. Joannis, quos sacrilego Leucius ore concripsit; vel illos qui dicuntur S. Thomæ, et his similia: ex quibus Manichæi et Prisci! -lianistæ, vel quæculnque illis est secta germana, omnem haeresim suam confirmare nituntur; maxime ex blasphemissimo illo libro, qui vocatur Memoria Apostolorum, in quo ad magnam perversitatis suae auctoritatem doctrinam Domini mentiuntur,qui to. tam destruit legem veteris Testamenti,et omnia quæ S. Moysi de diversis creaturæ factorisque divinitus revelata sunt; præter reliquas ejusdem libri blasphemias, quas referre pertæsum est.