Latin
Ut clericus nec suo, nee alieno nomine fenus exerceat.- V. Ut si quis sacerdotu…
Leo the Great, Epistolae 5
Unproofread scanNot analysed yet
CAp. IV. Nee suo, nec alieno nomine fenus exerceat clericus. -(j)Illud etiam duximus præmonendum,ut sicut (k) non suo, ita nec alieno nomine, aliquis clericorum (l) exercere fenus attentet; indecens enim est crimen suum commodis alienis impendere. Fenus autem hoc solum aspicere et exercere 61C debemus, ut quod hic misericorditer tribuimus, (m) ab eo Domino, qui multipliciter et in perpetuum mansura retribuet, recipere valeomus.