Latin
Ut clericus nec suo, nee alieno nomine fenus exerceat.- V. Ut si quis sacerdotu…
Leo the Great, Epistolae 6
Unproofread scanNot analysed yet
CAp. v. Episcopus canonesinfringens dejiciatur. —Hoc itaque admonitio nostra denuntiat, quod si (n) quis fratrum contra haec constituta (0) venire tentaverit, et prohibitafuerit ausus admittere,a suo se noverit officio submovendum, nec (p) communionis nostrae futurum esse consortem, qui socius esse noluit disciplinæ. Ne quid vero sit quod praetermissum a nobis forte credatur, omnia decretalia constinta, tam bcatae recordationis Innocentii, quam omnium decessorum nostrorum, quæ de ecclesiasticis (q) ordinibus et canonum promulgata sunt disciplinis, ita a vestra dilectione custodiri dcberc mandamus, ut si quis (r) in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denrgari. Data sexto idus Octobris, Maximo iterum et Paterio (s) viris clarissimis consulibus.