Latin
LEO episcopus universis (h) Monachis per Palaestinam constitutis
Leo the Great, Epistolae 5-18
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. V. —Quamvis ergo in uno Domino nostro Jesu Christo, vero Dei atque hominis Filio, Verbiet. carnis una persona sit, ol utraque essen tia comm unes habeat actioncs; intelligendæ tamen sunt ipsorum operum qualitates, et sinceræ fidei contemplatione cernendum est, ad quae provehatur humilitas infirmitatis, et ad quae inclinetur altitudo virtutis: quid sit quod caro sine Verbo non agit, et quid sit quod Verbum sine carne non efficit. Sine Verbi enim potentia nec conciperet Virgo, nec pareret (Luc. i, 31): et sine veritate carnisobvoluta paanis infantia non jaceret (Luc. II, 7). Sine Verbi potentia non adorarent magi puerum novo sidere declaratum (Matth. II, 11): et sineveritatecarnis non juberetur transferri in Ægyptum puer, et ab Herodis persecutione subduci: sine Verbi potentia non diceret vox Patris missa de coelo. Hic est filius tneus dilectus,. in quo mihi (b) complacui (Matth. III, 17): et sine veritate carnis non prostestaretur Joannes: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29). Sine Verbi potentia non fieret redintegratio debilium, et vivificatio mortuorum: et sine veritate carnis, nec cibus jejuno, nec somnus esset necessarius fatigato. Postremo, sine Verbi potentia non se Dominus Patri profiteretur æqualem, et sine veritate carnis non idem diceret Patrem (c) se esse majorem: cumcatholica fides utrumque suscipiat, utrumque defendat, qua secundum proprictatem divinas humanaeque substantiæ unum Dei Filium, et hominem credit et Verbum.