Latin
LEO episcopus universis (h) Monachis per Palaestinam constitutis
Leo the Great, Epistolae 6-14
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. VI. —(d) Quamvis ergo ab illo initio, quo in utero virginis Verbum caro factum est (Joan. I, 14), nihil umquam interdivinam humanamque substantiam divisionis exstiterit, et per omnia incrementa corporea, unius personæ fuerint totius temporis actiones; ea ipsa tamen, quæ inseparabiliter facta sunt, nulla permixtione confundimus; sed quid cujus formae sit,exoperumqualitate sontimus. Nee divina enim humanis prcejudicant, nec humanadivinis, cum ita in idipsum utraque concurrant, ut in cis nee proprietas absumatur, nec persona geminctur. (e) Dicant igitur isti phanlasmatici Christiani, quae substantia Salvatoris affixa sit ligno, quae jacuerit in sepulcro, ct revoluto monumenti lapide, quae tertio die caro surrexerit; vel quale corpus Jesus discipulorum visui, clausis ad eos otiis ingressus intulerit: cum ad abigendam cernentium diffidentiam, inspici oculis digitisque tractari patentes adhuc fixuras clavorum, et recens compuncti lateris vulnus(f) exigeret (Joan. xx). At siin tanta luce veritatis tenebrassuas haeretica obduratio non relinquit, ostendant unde sibi spem vitæ polliceantur aeternae, ad quam nisi per mediatorem Dei et hominum, hominem Jesum Christum, non potest perveniri. Non enim est aliud nomen datum hominibus sub cœlo, in quo oporteat salvos ficri (Act. iv, 12): nec est redemptio captivitatis humanae, nisi in sanguine ejus, qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus (I Tim. ii, 6). (g) Qui, sicut prædicat beatus apostolus, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam serui accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu in. ventus ut homo. Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen; ut in nomine Jesu omne genu flectatur, cœlestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philipp. II, 6-14).