Latin
(e) anct HILARII Pictaviensis Fide episcopi et confessoris in libro secundo de …
Leo the Great, Epistolae 503
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. III. —Unum igitur hoc (f) est immobile fundamentum, una hæc felix fidei petra, Petri ore confessa: Tu es, inquit, Christus Filius Dei vivi (Matlh. XVI, 16); tanta in se argumenta sustinens veritatis, quantæ perversitatum quaestiones et infidelitatis calumniae (g) movebuntur. Jam in cæteris diapensatio (h) voluntatis paternae est: virgo,partus,et corpus, postque crna, mors, i nferi, salus nostra est. (p)Humani enim generis causa Dei Filius natus exVirgine(h)et Spiritu sancto, ipso sibi in bac operatione famulante, et sua, Dei videlicet, inumbrante virtute, corporis sibi initia consevit, et exordia carnis instituit: ut homo factus ex Virgine, naturam in se carnis acciperet, perque hujus(c)admixtionissocietatem sanctificatum in eo universi generis humani corpus existeret: (d) ut quemadmodum omnes in se per id quod corporeum se esse voluit conderentur, ita rursum in omnes ipse, per id quod ejus est invisibile referretur. Dei igitur imago invisibilis puriorem bumani exordii non recusavit, et per conceptionem, partum,vagitum et cunas, omnes naturae nostrae conţumelias (e) transcurrit. Quid tandemdignuma nobis tantæ dignationis affectui rependetur? Inenarrabilia a Deo originis unus unigenitus Deus, in corpusculi humani formam sanctae Virginis utero insertua, accrescit. Qui omnia continet, et intra quem,et perquemcuncta sunt,humani partus lege profertur; et ad cujus vocem archangeli atque angeli tremunt, cœlum (f) et terra, et omnia hujus mundi resolventur elementa, vagitus infantiae auditur. Qui invisibilis et incomprehensibilis est,(g) nunc visu, sensu, tactuque mortalium cunis est obvolutus. Haec si quis indigna Deo recolit, tanto se majoris beneficii obnonum confitebitur, quanto minus haec Dei convenerint majestati. Non ille eguit homocffici,per quem homo factus eat; sed nos eguimus ut Deus caro fieret et habitaret in nobis, id est, assumptione carnis unius (h) interna universæ carnis incoleret. Humilitas ejus nostra nobilitas est; contumelia ejus noster honor est. Quod ille Deus in carne consistens, hoc nos vicissim (i) in Deum ex carne renovati.