Latin
Item ejusdem in libro nono, inter cætera (Num. 3)
Leo the Great, Epistolae 504
Unproofread scanNot analysed yet
Nescit plane, vitam suam nescit, qui Christum Je- Bum ut verum Deum, ita et verum hominem ignorat; et ejusdem periculi res est, Christum Jesum vel spiritum Deum, vel carnem nostri corporis denegare. Omnia ergo, inquit, gui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo Qui at in cælis. Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo el ego eum coram Patre meo qui est in cœlis (MaUh. x, 32). Haec Verbum caro factum loquebatur, et homo Jesus Christus Dominus majestatis docebat: mediator ipse in se ad salutem Ecclesiæ oonstitutus, et ipso illo inter Deum et homines mediatoris sacramento utrumque unus existens, dum ipse ei unitis in idipsum naturis naturae utriusquereseadem est: (k) ita tamen ut neutro careret in utroque: ne forte Deus esse homo nascendo desineret, et homo rursus Deus manendo non esset. Haec itaque humanæ beatitudinis fides vera est, Deum ethominem prædicare, Verbum et carnem confiteri; neqae Deum nescire (l) quod homo sit; neque carnem ignorare quod Verbum sit.