Latin
Item alio Ioco in eodem libro, inter cætera (Num. 5, 6, 7)
Leo the Great, Epistolae 506
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc itaque fallendi simplices atque ignorantes haereticis occasio est, ut quae ab eo secundum hominem dicta sunt, dicta esse secundum natura divine infirmitatem mentiantur; et quia unus atque idem est loquens, omnia quae (n) loquebatur de se ipso,omma eum locutum esae contendant. Nec sane negamus, totum illum qui ejus manetnaturæ suae esse sermonem. Sed si Jesus Christus et homo et Deus (o) est, et neque cum homo,tum primum Deus, neque cum bomo, tum non etiam et Deus,neque post hominem, in Deo non totus homo, totus Deus, unum atque idem necesse est dictorum ejus sacramentum esse, quod generis. Et cum in eo secundum tempus discernis hominem a Deo, Dei tum atque hominis discerne sermonem. Et cum Deum atque hominem in tempore confiteberis, Dei atque hominis in tempore dicta dijudica. Cum vero ex homine et Deo, rursum totius bominis, totius jam Dei tempus intelligis. Si quid(b)illud ad demonstrationem ejus temporis dictum est, tempori coaptato, quae dicta sunt, ut cum aliud sit ante hominem Deus, aliud sit homo et Deus, aliud sit post hominem et Deum totus homo, et totus Deus: non confundas temporibus et generibus dispensationis sacramentum, cum pro qualitate generum ac naturarum alium ei in sacramento hominis necesse eat sermonem fuisse non na! o,alium adhuc morituro, alium jam æterno. Nostri igitur causa haee omnia Jesus Christus (c) manens, et corporis nostri homo natus, secundum consuetudinem naturae nostræ locutus est; non tamen omittens naturae suae esse quod Deu a est. Nam tametsi in partu, et passione, et morte naturæ nostræ res peregerit, res tamen ipsus omnes virtute naturæ suæ gessit; et reliqua.