Latin
Item ejusdem in eodem labro inter cætera (Num. 5)
Leo the Great, Epistolae 505
Unproofread scanNot analysed yet
Natus igitur unigenitus Deus ex Virgine homo,et secundum plenitudinem temporum in semetipso provecturus in Deum hominem, hunc per omnia evangelici sermonis modum tenuit,ut se Filium Dei credi doceret, et hominis filium praedicari admoneret,(m) locutus et gerens homo universa quæ Dei sunt, loquens deinde et gerens Deus universa quæ hominis sunt; ita tamen ut in ipso illo utriusque gcneris sermone numquam nisi cum significatione et hominis locutus et Dei sit.