Latin
INQUIS. III. — De his qui altario ministrant et conjugeshabent, utrum eis licit…
Leo the Great, Epistolae 543
Unproofread scanNot analysed yet
RESP. —(n) Lex continentiæ (o) eadem est ministris altaris quae episcopis atque presbyteris, qui cum esseni laici sive lectores, licito et uxores ducere et filios procreare potuerunt. Sed cum ad prædictos (p) pervenerunt gradus. caepit eis non licere quod licuit. Unde, ut de carnali fiat spirituale conjugium, oportet eos (q) nec dimittere uxores, et quasi non habeant sic ha bere, quo et salva sit charitas (r) connubiorum, et cessot opera nuptiarum.