Latin
filios susceperat
Leo the Great, Epistolae 544
Unproofread scanNot analysed yet
RESP. -(t)Non omnis(u)mulierjuncta virouxorest viri, quianecomnis filius hærs est patris. Nuptiarum autem fœdera inter ingenuos sunt legitima et inter aequales; (0) multo prius hoc ipsum Domino consti. tuente (Gen. II, 24) quam initium Romani juris cxi. steret. Itaque aliud est uxor, aliud concubina; sicut aliud ancilla, aliud libera. Propter quod etiamApo. stolu3 ad manifestandam barum personarum discr e tionem. testimonium ponit ex Genesi, ubi dicitur Abrahae: Ejice ancillam el filium ejus: non enim hæres erit filius ancillæ (x) cuna filio meo Isaac (Galat. IV, 30; Gen. XXI, 10). Uade (y) cum societas nuptiarum itaab initio constituta sit, ut præter sexuum conjunctionem haberet in se Christi et Ecclesiæ (x) sacramentum (Eph. v, 32) dubium non est eam mulierem non pertinere ad matrimonium, in qua docetur nuptiale non fuisse mysterium. (a) Igitur cujuslibet loci clericus, si filiam suam viro habenti concubinam in matrimonium dederit, non ita accipiendum est quasi eam conjugato dederit; nisi forte (b) illa mulier, et ingenua facta, et dotata legitime, et publicis nuptiis honestata videatur.