Latin
(g) Leo episcopus MAHCIANO Auguslo
Leo the Great, Epistolae 6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. V. —Undequia convenit fidei vestrae (b) vel gloriæ, ut sicut hæresis, Deo per vos agente,destructa est, ita etiam omnis ambitus retundatur; agite, quod et Christianæ est probitatis et regiæ, ut praedictus episcopus pareat Patribus,consulat paci, neque sibi æstimet licuisse quod Antiochenæ Ecclesiæ sine ullo exemplo,contra instituta canonum episcopam ordinare praesumpsit; quod(c)nos amore reparande fidei et pacis studio retractare cessavimus. Abstineat ergo ab ecclesiasticarum injuria regularum,et illicitos declinet excessus: ne se ab universali Ecclesia,dum inimica paci tentat,(d) abscidat. Quem opto magis irreprehensibiliter agentem diligere, quam in hac presumptione,quae illum ab omnibus separare poterit,perdurare. Frater autem et coepiscopusmeus Lucianus, cum filio meo Basilio diacono clementiae vestræ ad me scriptaportavit,omni devotione partes suscepta legationis implevit; (e) quia non est aestimandus negotio defuisse, quem potius causa deseruit. Data (f) undecimo kalendas Junii Herculano clarissimo consule.