Latin
6.35 to 6.49
Leo the Great, Epistolae 6.35-49
Unproofread scanNot analysed yet
Nec transitorie legat ejusdem apostoli verba dicentis: Scientes, quod non corruptibilibus argenlo gt auro redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et immaculati Jesu Christi (I Petr. 1,18). Beati quoque Joannis apostoli testimonio non resistat, dicentis: Et sanguis Jesu (/)Filii Dei emundat nos ab omni peccato (I Joan. i, 7). Et iteriyn: Haec est victoria quæ (g) vincit mundum, fides nostra (I Joan. v, 4). Et: Quis est oui vincit mundum, nisi qui credit, quoniam Jesus est Filius Dei? Hic est qai venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus; non in aqua solum, aed in aqua et sanguine. Et spiritus est, qui testificatur, quoniam (h) spiritus est veritas. Quia tres sunt, qui testimonium dant, spiritus, aqua, et sanguis,, et tres unum sunt (Ibid. v, 8). Spiritus utique sanctificationis, et sanguis redemptionis, et aqua baptismatis: quia tria unum sunt, et individua manent,nihilque eorum a sui connexione sejungitur; quiacatholica Ecclesia hac fide vivit, (a) hac. proficit,utin ChristoJesu nec sine vera Divinitate humanitas, nec sine vera credatur humanitate Divinitas.