Latin
(e) LEO episcopus, dilectissimo fratri FLAVIANO Constantinopolitano episcopo
Leo the Great, Epistolae 7-6
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. VI. Eutychis prava et subdola confessio. Qua ratione, si resipiscit, communioni sit restituendus. Legali miltuntur in Orientem. —Cum autem (6) ad interlocutionem examinis vestri Eutyches respondent, dicens: Confiteor ex duabus naturis fuisse Dominum nostrum ante adunationem; post adunationem vtro unam naturam confiteor: miror tam absurdam tamque perversam ejusprofessionemnullajudicantium increpatione reprehensam,et sermonem nimis insipientem (c) nimisque blasphemum, (d) ita omissam,quasi nihil quod offenderet esset auditum; cum tam impie duarum naturarum ante incarnationem unigenitus Dei Filius fuisse dicatur, quam nefarie postquam Verbum caro factum £est, natura in eo singularis asseritur. Quod ne Eutyches ideo vel recte vel tolerabiliter sestimet dictum, quia nulla vestra est sententia (e) confutatum, sollicitudinis ture diligentiam commonemus,frater charissime, ut si per inspirationem misericordiae Dei ad satisfactionem causa perducitur; imprudentiahominis imperiti etiam ab hac senSus sui (a) peste purgetur. Qui quidem,sicut gestorum ordo patefecit, bene caeperat a sua persuasione discedere,cum vestra sententia coarctatus profiteretur se dicere quod ante non dixerat, et ei fidei acquiescere cujus prius fuisset alienus. Sed cum anathematizando impio dogmati noluisset praebere consenaum, intellexit eum fraternitas vestra in sua manere perfidia,dignumque esse qui judicium condemnationis exciperet. De quo si fideliter atque utiliter dolet,et quam recte mota sit episcopalis auctoritas vel sero cognoscit; vel si ad satisfactionis plenitudinem omnia quae ab eo male sunt sensa viva voce et praesenti subscriptione damnaverit, non erit reprehensibilis erga correctum quantacumque miseratio: quia Dominus noster verus et bonus pastor, qui animam suam posuit pro ovibus suis (Joan. x, 11), et qui venit animas hominum salvare, non perdere (Luc. ix, 56), imitatores nos suae vult esse pietatis: ut peccantes quidem justitia coerceat,conversos autem misericordia non repellat. Tunc enim demum fructuosissime fides vera defenditur, quando etiam a sectatoribus suis opinio. falsa damnatur. Ad omnemvero causam pie ac fideliter exsequendam, (b) fratres nostros Julium episcopum et Renatum presbyterum (c) tituli sancti Clementis,sed et filium meum Hilarum dia- CODem vice nostra direximus. Quibus Dulcitium nptarium Dostrum,cujus fides nobis est(a) probata,sociavimus: confidentes adfuturum Divinitatis auxilium, ut is qui erravQrat, damnata sensus sui pravitate, salvetur. (b) Deus te incolumem custodiat, frater charissime. Data idibus Junii,Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus (c).