Latin
LEONI episcopo Romae
Leo the Great, Epistolae 7-7
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. VII. —Prae omnibus autem sacrum Deoque charum caput vestrum obsecro ut precibus mihi opem et auxilium ferat. Haec per reverentissimos Deoque charissimos presbyteros, Hypatium ct Abramium chorepiscopos, et Alypium monachorum qui apud nos sunt exarchum, sanctitati vestrae suggessi: quandoquidem ne ad vos 932c ontenderem, regiarum litterarumvincula retinuerunt, quemadmodum ei alios. Et sanctilatem vestram oro ut et paterno affectu illos videat, et sinceras aures vestras illis be- Dignas prebeat, et calumniis vexatam ac sine causa inpugnatam senectutem meam studio et providentia vestra dignetur, tum ante omnia fidei insidiis appetite quam maximam potest curam gerat, paternamque haereditatem Ecclesiis integram custodiat: ut pro his etiam paratas remunerationes a munifico et liberali Domino sanctitas vestra recipiat.