Latin
LEONI episcopo Romae
Leo the Great, Epistolae 6-7
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. VI. —Ante omnia ut a vobis docear oro an me oporteat in hac injusta depositione acquiescere, annon; vestram enim sententiam exspecto. Quod si injudicatis manere me jusseritis, manebo, neque ulli hominum deinceps molestus ero, sed rectum Dei Salvatorisque nostri judicium exspectabo. Me quidem, testis est Dominus Deus, honoris et gloriae cura non tangit, sed scandali quod injectum est; quia multi esimplicioribus,atque ii maxime gui ex diversis hæresibus opera -nostra emerserunt, sedem illorum qui condemnarunt attendentes, haereticos nos fortasse existimabunt, cum dogmatis perfectionem perspicere non possint, quodque episcopatu tot annis gesto,non domum acquisierim,non agrum, non obolum, non sepulcrum; sed spontaneam paupertatem amplexus sim, et ea quae a parentibus ad nos pervenerant, post illorum mortem statim distribuerim, ut sciunt omnes qui habitant in Oriente.