Latin
LEO episcopus universis (h) Monachis per Palaestinam constitutis
Leo the Great, Epistolae 7-8
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. VII. —Quamvis ergo unus sit Dominus Jesus Christus, et verae Deitatis veraeque humanitatis in ipso una prorsus eademque persona, neque hujus (h) unitioni soliditas ulla possit divisione sejungi, exaltationcm tamen, quaillumcxaltavitDeus, et donavit illi nomen quod super omnenomen excellit, ad eam intelligimus pertinere formam, quae ditanda erat tantæ glorificationis augmento. In forma quippe Dei aequalis erat Filius Patri, et inter Genitorem atque Unigenitum nullaerat in essentia discretio, nullain majestate diversitas; nec per incarnationis mysterium aliquid decesserat Verbo, quod (i) ei Patrismu-' nare redderetur. Forma autem servi, per quam impassibilis Deitas sacramentum magnae pietatis implevit, humana humilitas est, quae in gloriam divine potestatis evecta est, in tantam unitatem ab ipso conceptu Virginis Deitate et humanitate connexa, ut nec sine homine divina, nec sine Deo agerenturhumana. Propter quod sicutDominus majestatis dicitur crucifixus, ita qui exsempiternitate. æqualis est (j) Deo, dicitur exaltatus. Necinterestexqua Christus substantia nominetur, cum inseparabiliter, manente unitate personae, idem sit et totus hominis filius propter carnem, et totus Dei Filius propter unam cum Patre Deitatem. Quidquid ergo in tempore accepitChristus,secundum hominem accepit,cui(a)quæ non habuit conferuntur. Nam secundum potentiam Verbi, indifferenter omnia quae habet Pater etiam Filius habet, et quæ in forma servi a Patre accepit, eadem in forma Patris etiam ipse donavit. (b) Est idem ipse et dives et pauper (II Cor. vin, 9). Dives, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. i, t-3). Pauper vero, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ibid. ,14). Quae autem est ej us exinanitio, quaeve paupertas, nisi formae servilis acceptio, perquam, Verbi majestate velata, dispensatio humanae redemptionis impleta est? Nam quia captivitatis nostrae resolvi ori-. ginalia vincula non poterant (r), nisi existeret homo ostri generis nostraeque naturæ, quem veteris debiti praejudicia non tenerent, et qui immaculato sanguine suo chirographum lethale dilueret (ColosI. II, 14). . sicut ab initio erat divinitus præordinatum (d) ita est in plenitudine præfiniti temporis factum, ut multis modis significata promissio in diu exspectatum veniret effectum; nec posset esse ambiguum quod continuis (c) testificationibus semper fuerat nuntiatum.