Latin
Domino meo dilectissimo fratri et consacerdoti LEONI PROTERIUS in Domino salutem
Leo the Great, Epistolae 7-9
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. VII. -Sed nonnulli subtilitatem paschalis computi forsitanignorantes(h)Judaicis seductifabulis aestimabunt nos(e) in secundum mensem reoedere,si festivitatem eatenus exigamus. Nescio prorsus unde hoc(j)asserentes. Nam xiv luna ipsius mensis occurrente XXII die mensis Pharmuthi, qui est xv kal. Maiar. ,quomodo querelam sustinebimus,(k)quod in secundo menso Pascha celebremus? Judeei namque ignorantes Dominum, tempus quoque Paschæ ignorant. Undesaspius a primo mense recedunt, et duodecimo mense Pascha (I) celebrare aliquatenus arbitrantur. Sed beatissimi Patres nostri cyclum decemnovennalem (a) certius affigentes,quem violari impossibile est velut crepidinem ac fundamentum et regulam, hunc eumdem decemnovennalem computum statuerunt, non juxta Judaeorum nunc indoctas atque ineptas (b) actiones, neque secundum exterorum putativam fictamque prudentiam, sed secundum gratiam Spiritus sancti instituti, in revolutione sæpe memorati decemnovennalis circuli (c) decimas quartas paschales lunas diligentius annotnrunt.